- VAPULA Papyria
- VAPULA Papyriasubintell. lege, formula fuit apud Romanos comminandi poenam legis Papyriae, nonnullis. Sisinnius Capitolinus proverbiô dici solitum ait, si quando vellent significare, se alicuius minas negligere. Et quidem illud hinc ortum vult Festus, quod Papyriae, nobilis feminae, ancilla, quam manumiserat, locô redhostimenti, in signum vilipendii, haec ad illam verba usurpaverit. Nempe vapula, idem est quod dole, aut peri, uti ex Varrone, Terentio, ac Plauto non uno in loco, constat, apud quos servi ab heris vocati vapula respondent, iussa eorum non magni habere hôc pactô testati: quasi Gallice diceretur, Crie tant, que tu voudras, vel Va te faire pendre. Eodem pertinet iuxta quosdam locus Terentii Phormione. ANT. Non tu manes? GE. Vapula. ANT. Id tibi quidem ia fiet, Actu 5. Sc. 6. v. 10. Et Plauti ille, in Curcul. Actu 4. sc. 4. v. 12. Reddin' an non mulierem, priusquam te huic meae machaerae obicio mastigia? S. Vapulare ego te vehementer iubeo, ne me territes etc. Quemadmodum Graeci dicunt οἰμώξειν, item κλαίειν, eôdem seusu. Aristophanes, ἐγὼ μέν οἰμώζειν λέγω σοι, Imprecor tibi ut vapules. Lucianus, οἰμώξεται γὰρ πρὸ τῶ ἄλλων, Nam primus omnium vapulabit. Aristophanes iterum, κλαίειν λέγω σοι, Lacrimas tibi denuntio, i. e. vapulare te iubeo etc. Est autem vapulo, ex Graeco ὐπόλλω, pro ὐπολλύω, cum digamma Aeolice Φαπόλω, proprie male plore, aut doleo. Vide Hadr. Turnebum, Adversar. l. 15. c. 15. et Auctorem eruditum Methodi Latinae L. Gallicô idiomate scriptae, p. 373. et 478.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.